- THRONUS
- THRONUSColosl. c. 1. v. 16. ὲίτε θρόνοι ἔτε ἀρχαὶ, ἐίτε κυριότητες, ἐίτε ἐξουσίαι, sive throni, sive principatus, sive dominia, sive potestates. nomen Angelorum, quod nonnulli cum reliquis tribus idem valere volunt, indigitarique hôc pactô, Angelos esse instrumenta Dei et ministros, quibus thronum, h. e. regnum, dominium, principatum et potestatem suam, pro arbitrio, exerceat. Plerique vero diversis his verbis diversos Angelorum ordines et officii gradus denotari existimant. Et quidem Ecclesiae Romanae Scriptores, qui novem Angelorum gradus constituunt, in tres terniones seu hierachias divisos, in harum suprema infimô locô Thronos ponunt. Augustinus vero, Tom. VI. contra Priscillian. ad Orosium, c. 11. et Enchiridio ad Laurent. c. 58. Quid, inquit, inter se distent quatuor illa vocabula --- dicant qui possunt: si tamen possunt probare quod dicunt. Ego me ista ignorare confiteor. Alias quid Thronus sit notum, sella videl. sublimis, unde a θορῶ, salio, nonnullis nomen habet. Certe Solium eburneum Salomonis, quod obduxerat aurô depuratissimô, sex gradus habebat et fastigium rotundum a posteriori parte eius. 1. Regum c. 10. v. 19. Fulcris dem manuariis instructa, unde ibid. legas, Et sulcra manuaria binc et inde ad locum sessionis. Et scabellum pedibus suppositum habens, uti docet Eustathius ad Homer. Quo referas illud Esaiae, c. 66. v. 1. sic ait Iehova, caelum ipsum solium meum, et terra scabellum pedum meorum. Quâ sede nemini privato sedere permissum. Unde apud Auctorem Aruch; inter triginta Regis Iudaeorum Gap desc: Hebrew i. e. praerogativas, etiam haec memoratur, Nemo eius sellâ sedet. Nisi heredi Regni, ac successori iam sollenni ritu inaugurato, uti de eodem Salomone legimus, quem pater, inter alios ritus, quibus ille in Successorem erat consecrandus, etiam in Solio suo sedere voluit. 1. Regum c. 1. v. 35. Vide quoque v. 46. In Historia profana memo.rabilis Thronus aureus, varie gemmatus effigiatusque, Alexandri M. quem Babylone, post reditum ex India, sedem Imperii collocaturus, sibi fieri curaverat. In eo titulus sequens et Graecis et Latinis literis sculptus inhaerebat.Ortus et Occasus, Aquilo mihi servit et Auster.uti habet Freinshem. Not. ad Curtium. l. 1. c. 4. citans in hanc rem Strabonem, l. 15. plura supra, in vocibus Sella, Solium etc. Apud Scriptores Ecclesiasticos Thronus, sedes Episcopalis passim dicitur: unde Ε᾿νθρονίζω, in sede Episcopali colloco, apud Socratem, Eccl. Histor. l. 2. c. 43. Ε᾿νθρονιςικὸν, quod pro ordinatione Episcopi dabatur ordinanti, vel Clericis, vel Notariis, apud Balsamonem in Nomocan. Photii tit. 1. c. 34. Vide quoque supra ubi de literis Inthronisticis, it. in Voce Synthronum. Nec omittendum, quod Euangeliorum librum in Synodis ἐν τῷ μεϚαιτάτῳ θρόνῳ, in medio throno, collocari consuevisse, legimus in Actis Synodi Ephesinae, qua de re multa apud Cl. Suicerum, Thes. Eccl. voce Εὐαγγέλιον etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.